Beibl (1588)/Cyflwyniad

Oddi ar Wicidestun
< Beibl (1588)(Ailgyfeiriad oddi wrth Beibl (1620)/Cyflwyniad)
Jump to navigation Jump to search
Beibl (1588)
Cyflwyniad
wedi'i gyfieithu gan William Morgan
Cynnwys

ILLVSTRISSIMAE,
POTENTISSIMAE, SERE-

NISSIMAEQUE PRINCIPI ELI-
ZABETHAE, Dei gratia, Angliae, Galliae, & Hiber-
niae Reginae, fidei verae, & Apostolicae Propugnat.
&c. Gratiam, & benedictio-
nem in Domino sem-
piternam.

Quantum Deo optimo maximo Maiestas vestra debeat (Augustissima princeps) vt opes, potentiam, & admirabilem ingenij ac naturae dotem taceam: non solum gratia, qua apud plurimos pollet rarissima, & eruditio, qua prae caeteris ornatur varia, & pax, qua prae vicinis fruitur alma, eiusque nunquam satis admiranda protectio, qua & hostes nuper fugavit atroces, & multa ac magna pericula semper euasit faelicissime: verum etiam cum primis eximia illa pietas toto orbe celebrata, qua ipse V. M. imbuit, & ornauit, nec non verae religionis & propagandae, & propugnandae studium propensissimum quo semper flagrastis, clarissime attestantur. Nam (vt & gentes alias, & reliqua praeclare a vobis gesta, iam praeteream) quam piam curam vestrorum Brytannoram habuit V. M. hoc vnum (quod sacrosancti Dei verbi instrumenta vtraque, vetus scilicet & nouum) una cum illo libro, qui precum publicarum formam, & sacramentorum administrandorum rationem praescribit, in Britannicum sermonem verti non modo benigne permiserit, sed summorum inclytissimi huius regni comitiorum authoritate solicite sanxiuerit) semper contestari valet. Quod idem nostram ignauiam & segnitiem simul prodit, quod nec tam graui necessitate moueri, nec tam commoda lege cogi potuerimus, quin tam diu res tanti (qua maioris esse momenti nihil vnquam potuerit) intacta pene remanserit. Nam illam liturgiam cum nouo Testamento duntaxat reuerendus ille pater Richardus piae memoriae Meneuensis Episcopus (auxiliante Gulielmo Salesburio, de nostra Ecclesia viro optime merito) annis abhinc viginti Brytannice interpretatus est. Qua re quantum nostratibus profuerit, facile dici non potest. Nam praeterquam quod vulgus nostrum

*.ij. quae

Epistola Dedicatoria.

quae Brytannice atque Anglice scripta tunc erant inuicem comparantes, Anglici sermonis nuper euaserunt peritiores. Ad veritatem praeterea tum docendam, tum discendam isto labore conduxit plurimum. Tum enim vix vnus & alter Brytannice concionari valebant, quod verba quibus Brytannice explicanda erant quae in Scripturis sacris sacra tractantur mysteria, vel Letheis quasi aquis deleta prorsus euanuerant, vel desuetudinis quodam quasi cinere obducta atque sepulta iacuerant, ut nec docentes quae vellent satis aperte explicare, nec audientes quae explicabantur satis faeliciter intelligere valerent. Scripturarum praeterea quae essent testimonia, quaeve earundem explicationes, Scripturis minus assueti dijudicare nequibant: adeo vtquum ad conciones conuolarent auidi, & ijsdem interessent seduli, incerti tamen, dubijque discedebant plerique, acsi thesaurum inuenissent amplum, quem effodere non poterant, aut epulis interfuissent lautis, quibus vesci non daretur. Iam vero D. O. M. benignitate eximia, vestraque cura egregia, & Praesulum solicitudine pervigili, huiusque Interpretis labore & industria effectum est, vt & concionatores longe plures paratioresque, & auditores magis dociles habeamus. Quae vtraque vt pijs sunt cordi: ita adhuc eorum voto neutrum vel mediocriter respondet. Quum enim prius illud instrumentum alterius occultata praedictio, adumbrata figura, & indubius testis nostratibus hactenus desideretur. Quot (proh dolor) exempla latent? quot promissiones delitescunt? quot consolationes occultantur? quot denique monitionibus, exhortationibus, dehortationibus, veritatisque testimonijs invitus caret populus noster, quos V. M. regit, curat, & amat: quorum aeterna salus Satanae soli, eiusque satellitibus inuisa hactenus periclitata est plurimum, quum viuat quisque per fidem, fides vero sit ex auditu, auditus etiam per verbum Dei, quod hucusque sermone peregrino delitescens nostratibus parum insonuit. Quum igitur reliquarum Scripturarum interpretationem in linguam Brytannicam tam vtilem, imo tam necessariam esse viderem, (etsi & propriae imbecillitatis, & ipsius rei magnitudinis, & quorundam ingeniorum κακοφυίας recordatio me diu deterruerit) piorum precibus acquiescens, vt hoc opus grauissimum, molestissimum, nec non ingratissimum multis aggrederer, memet exorari passus sum. Quod cuin vix aggressus essem, & rei difficultate, & impensarum magnitudine pressus, in limine (quod aiunt) succubuissem, & solum Pentateuchum ad prelum perduxissem, nisi Reuerendissimus in Christo pater, Cantuariensis Archiepiscopus, literarum Mecaenas optimus, veritatis propugnator acerrimus, & ordinis ac decori prudentissimus obseruator (qui ex quo Brytannis sub vestra Maiestate tam prudentissime quam iustissime praefuit, nostratium tum obedientiam tum acumen animadvertens, animo benigno eos postea prosequutus est: sicuti & illi eius laudem semper decantant) ut progrederer effecisset, & adiuvisset, liberalitate, auctoritate, & consilio. Cuius ad exemplum alii boni viri opem mihi maximam tulerunt. Quorum hortatu, industria, atque labore motus, fultus, & adiutus saepe, quum non modo vetus instrumentum totum interpretatus sim, sed novum etiam inemendata quadam scribendi ratione (qua plurimum scatebat) repurgaverim, cui eadem dicare fas, atque consentaneum sit, dubius haesito. Quum vel meae ipsius indignitatis summae recordor, vel V. M. splendorem eximium intueor, vel ipsius Dei (cuius vices gerit) numen quoddam in eadem splendens animadverto, ad tam sacrum accedere fulgorem reformido. Contra vero, rei ipsius dignitas (quae suo quasi iure vestram tutelam vendicat) novas mihi vires auget. Deinde, cum alterum instrumentum Brytannice impressum, tam aequo, benigno, & regio animo suscipere dignabamini, huic alium venari patronum, & imprudentiae, & iniuriae, & ingratitudinis esse iudico. Sic etiam quae inter se tantopere coherent atque conveniunt, seiungenda non esse, quin quae revera eadem sunt, eadem quoque in Bibliotheca eorum reponantur exemplaria censeo. Quod idem ut vestra censeat M. supplex rogo, & obtestor, nec non summis precibus contendo animo benigno conatibus meis ut adspiret, quippe qui vestrarum legum authoritate nituntur,vestri populi saluti inserviunt, & vestri Dei gloriam spectant, quos etiam vestri tum pro veritate tum in Brytannos studii, monumentum perpetuum: Nec non Brytannorum erga V. M.amoris propensissimi tesseram fore confido. Siqui consensus retinendi gratia, nostrates ut Anglicum sermonem ediscant adigendos esee potius, quam Scripturas in nostrum sermonem vertendas esse volunt: dum unitati student, ne veritati obsint cautiores esse velim, & dum concordiam promovent, ne religionem amoveant, magis esse solicitos opto. Quamvis enim eiusdem insulae incolas eiusdem sermonis & loquelae esse magnopere optandum sit: aeque tamen perpendendum est, istud ut perficiatur tantum temporis & negotii peti, ut interea Dei populum miserima illius verbi fame interire, velle, aut pati nimis sit saevum atque crudele. Deinde non dubium est, quin religionis quam sermonis ad unitatem plus valeat similitudo & consensus. Unitatem praeterea pietati, utilitatem religioni, & externam quandam inter homines concordiam eximiae illi paci quam Dei verbum humanis animis imprimit praeferre, non satis pium est. Postremo, quam non sapiunt, si verbi divini in materna lingua habendi prohibitionem, aliena ut ediscatur quicquam movere opinantur? Religio enim nisi vulgari lingua edoceatur, ignota latitabit. Eius vero rei quam quis ignorat, usum, dulcedinem & pretium etiam nescit, nec eius acquirendae gratia quicquam laboris subibit. Quamobrem roganda est V. M. ut nullius rationis specie impediantur (nec impedietur sat scio) quin quos coepit beare beneficiis, augere velit, quos uno instrumento ditavit, altero dignetur, quibus unum veritatis uber praebuit, alterum concedat, & quod efficere studuit, perficere conetur: nempe ut omnis vester populus mirabilia Dei suo sermone audiat, & omnis lingua laudet Deum. Caelestis ille pater, qui & imbecillitatem humanam & foemineum sexum, & virgineam indolem tam heroicis virtutibus in V. M. ornasse dignoscitur, ut & miseris solamen, & hostibus terror, & mundi Phoenix eadem hactenus extiterit, propitius concedat, caelesti spiritu ita regatur, divinis donis adornetur, & alis Altissimi protegatur inposterum: ut longaeva mater in Israel, pia Ecclesiae nutrix, & ab hostibus semper tuta vitiorum hostis eadem permaneat, ad D. O. M. sempiternam gloriam, cui omne imperium, honos, & laus in omne aevum. Amen.

Serenissimae Vestrae Maiestati omni reverentia subditissimus,

Gulielmus Morganus