Quando Deucalion lapides jactavit in orbem,
Non illum lapides mollificâsse reor;
In cor durities lapidis migravit, et illic
Restat adhuc nullis mollificanda modis.
Audacis Japeti durum genus omnia tentat;
Non quidquam metuit; per scelus omne ruit
A LATIN ODE.
To Mr. Richard Rathbone, of Llanystumdwy, written at Pwllheli, in 1742.
O VIRO nullos mihi post sodales,
Musa, dilecto pariterque fido,
Gaudium, quæso, refer et salutem
Resque secundas.
Forte, si quærat, quid agam? resolves
Mente non firmum reliquis valere ;
At mihi memet minus esse gratum
Absque sodale.
Deinde, si causam-pudet ah! fateri-
Postulet; nomen tacitè Philippa
Auribus manda, simul et susurres,
"Flagrat amore."
Dic ut infirmum mihi pectus ardet
Anxio, quales patiorque luces,
Nocte qui somnus fugit, atque rodunt
Pectora curæ.
Regna narrabis Veneris superba,
Heu! nimis savos puerique lusus;
Adde-sed forsan liceat bibendo
Fellere curas.