Prawfddarllenwyd y dudalen hon
IN NATALEM.
DOMINI GEORGII HEREBERTI Domini de Ludlow, Illustrissimi
POVISLE Comitis Primogeniti filii, Carmen gratulatorium.
NUNC juvat læto, resonare cantu,
Musa, nunc plectro, citharam canoram
Suscita, Eryri[1] recinat jocosa
Montis imago.
Vos et, O bardi,[2] Druidum propago,
Inclytos qui Laude viros perenni
Traditis fama, metuens perire
Dicite carmen;
Quale nascenti Corybantes[3] olim
Era quassantes, cecinere alumno
Natus est nobis, Jove dignus ipso,
Nobilis infans.
Aureum tandem rediisse sæclum
Credo, quod vates cecinere quondam
Ore dum sacro Britonum referrent
Fata nepotum.
Macte virtutum! puer alme, macte,
Magna magnorum soboles parentum!
Aque me blando, tibi gratulantem
Accipe risu.
- ↑ Mons Cambriae.-G.O.
- ↑ Britannorum poetæ sic dicti. Bardi quoque apud veteres Britannos, cæterasque Gelticæ originis gentes, constituebant unum ex triplici druidicæ hierarchiæ ordine; druides, bardi, et ubates, sive ovates.
- ↑ Corybantes, qui et Idæi, Doctyli, sive Curetes, ejusdem fere fuerunt ordinis inter Silanes, cujus Druides inter Celtas, Silanum reliquias. Pezronum de Antiq. Ling. et Nat. Celt. Vide