Tudalen:Beibl Cyssegr-Lan 01 Intro+Genesis.pdf/4

Oddi ar Wicidestun
Jump to navigation Jump to search
Gwirwyd y dudalen hon


ILLVSTRISSIMAE,
POTENTISSIMAE, SERE-

NISSIMAEQUE PRINCIPI ELI-
ZABETHAE, Dei gratia, Angliae, Galliae, & Hiber-
niae Reginae, fidei verae, & Apostolicae Propugnat.
&c. Gratiam, & benedictio-
nem in Domino ſem-
piternam.

Quantum Deo optimo maximo Maieſtas veſtra debeat (Auguſtiſſima princeps) vt opes, potentiam, & admirabilem ingenij ac naturae dotem taceam: non ſolum gratia, qua apud plurimos pollet rariſsima, & eruditio, qua prae caeteris ornatur varia, & pax, qua prae vicinis fruitur alma, eiuſque nunquam ſatis admiranda protectio, qua & hoſtes nuper fugavit atroces, & multa ac magna pericula ſemper euaſit faeliciſsime: verum etiam cum primis eximia illa pietas toto orbe celebrata, qua ipſe V. M. imbuit, & ornauit, nec non verae religionis & propagandae, & propugnandae ſtudium propenſiſsimum quo semper flagraſtis, clariſsime atteſtantur. Nam (vt & gentes alias, & reliqua praeclare a vobis geſta, iam praeteream) quam piam curam veſtrorum Brytannoram habuit V. M. hoc vnum (quod ſacroſancti Dei verbi inſtrumenta vtraque, vetus ſcilicet & nouum) una cum illo libro, qui precum publicarum formam, & ſacramentorum adminiſtrandorum rationem praeſcribit, in Britannicum ſermonem verti non modo benigne permiserit, sed summorum inclytiſsimi huius regni comitiorum authoritate ſolicite ſanxiuerit) ſemper conteſtari valet. Quod idem noſtram ignauiam & ſegnitiem ſimul prodit, quod nec tam graui neceſsitate moueri, nec tam commoda lege cogi potuerimus, quin tam diu res tanti (qua maioris eſſe momenti nihil vnquam potuerit) intacta pene remanſerit. Nam illam liturgiam cum nouo Teſtamento duntaxat reuerendus ille pater Richardus piae memoriae Meneuenſis Epiſcopus (auxiliante Gulielmo Saleſburio, de noſtra Eccleſia viro optime merito) annis abhinc viginti Brytannice interpretatus eſt. Qua re quantum noſtratibus profuerit, facile dici non poteſt. Nam praeterquam quod vulgus noſtrum

*.ij. quae