Tudalen:Beibl Cyssegr-Lan 01 Intro+Genesis.pdf/5

Oddi ar Wicidestun
Gwirwyd y dudalen hon

Epistola Dedicatoria.

quae Brytannice atque Anglice ſcripta tunc erant inuicem comparantes, Anglici sermonis nuper euaſerunt peritiores. Ad veritatem praeterea tum docendam, tum diſcendam iſto labore conduxit plurimum. Tum enim vix vnus & alter Brytannice concionari valebant, quod verba quibus Brytannice explicanda erant quae in Scripturis ſacris ſacra tractantur myſteria, vel Letheis quaſi aquis deleta prorſus euanuerant, vel desuetudinis quodam quaſi cinere obducta atque ſepulta iacuerant, ut nec docentes quae vellent ſatis aperte explicare, nec audientes quae explicabantur ſatis faeliciter intelligere valerent. Scripturarum praeterea quae eſſent teſtimonia, quaeve earundem explicationes, Scripturis minus aſſueti dijudicare nequibant: adeo vtquum ad conciones conuolarent auidi, & ijſdem intereſſent ſeduli, incerti tamen, dubijque diſcedebant plerique, acſi theſaurum inueniſſent amplum, quem effodere non poterant, aut epulis interfuiſſent lautis, quibus veſci non daretur. Iam vero D. O. M. benignitate eximia, veſtraque cura egregia, & Praeſulum ſolicitudine pervigili, huiuſque Interpretis labore & induſtria effectum eſt, vt & concionatores longe plures paratioreſque, & auditores magis dociles habeamus. Quae vtraque vt pijs ſunt cordi: ita adhuc eorum voto neutrum vel mediocriter reſpondet. Quum enim prius illud inſtrumentum alterius occultata praedictio, adumbrata figura, & indubius teſtis nostratibus hactenus desideretur. Quot (proh dolor) exempla latent? quot promiſsiones deliteſcunt? quot conſolationes occultantur? quot denique monitionibus, exhortationibus, dehortationibus, veritatiſque teſtimonijs invitus caret populus noſter, quos V. M. regit, curat, & amat: quorum aeterna ſalus Satanae ſoli, eiuſque ſatellitibus inuiſa hactenus periclitata eſt plurimum, quum viuat quiſque per fidem, fides vero ſit ex auditu, auditus etiam per verbum Dei, quod hucuſque ſermone peregrino deliteſcens noſtratibus parum inſonuit. Quum igitur reliquarum Scripturarum interpretationem in linguam Brytannicam tam vtilem, imo tam neceſſariam eſſe viderem, (etſi & propriae imbecillitatis, & ipſius rei magnitudinis, & quorundam ingeniorum κακοφυίας recordatio me diu deterruerit) piorum precibus acquieſcens, vt hoc opus grauiſsimum, moleſtiſsimum, nec non ingratiſsimum multis aggrederer, memet exorari paſſus ſum. Quod cuin vix aggreſſus eſſem, & rei difficultate, & impenſarum magnitudine pressus, in limine (quod aiunt) ſuccubuiſſem, & ſolum Pentateuchum ad prelum perduxiſſem, nisi Reuerendiſsimus in Chriſto pater, Cantuarienſis Archiepiſcopus, literarum Mecaenas optimus, veritatis propugnator acerrimus, & ordinis ac decori prudentiſsimus obſeruator (qui ex quo Brytannis ſub veſtra Maieſtate tam prudentiſsime quam iuſtiſsime praefuit, noſtratium tum obedientiam tum acumen animadvertens, animo benigno eos poſtea proſequu-