Tudalen:Beibl Cyssegr-Lan 01 Intro+Genesis.pdf/6

Oddi ar Wicidestun
Gwirwyd y dudalen hon

tus est: sicuti & illi eius laudem semper decantant) ut progrederer effecisset, & adiuvisset, liberalitate, auctoritate, & consilio. Cuius ad exemplum alii boni viri opem mihi maximam tulerunt. Quorum hortatu, industria, atque labore motus, fultus, & adiutus saepe, quum non modo vetus instrumentum totum interpretatus sim, sed novum etiam inemendata quadam scribendi ratione (qua plurimum scatebat) repurgaverim, cui eadem dicare fas, atque consentaneum sit, dubius haesito. Quum vel meae ipsius indignitatis summae recordor, vel V. M. splendorem eximium intueor, vel ipsius Dei (cuius vices gerit) numen quoddam in eadem splendens animadverto, ad tam sacrum accedere fulgorem reformido. Contra vero, rei ipsius dignitas (quae suo quasi iure vestram tutelam vendicat) novas mihi vires auget. Deinde, cum alterum instrumentum Brytannice impressum, tam aequo, benigno, & regio animo suscipere dignabamini, huic alium venari patronum, & imprudentiae, & iniuriae, & ingratitudinis esse iudico. Sic etiam quae inter se tantopere coherent atque conveniunt, seiungenda non esse, quin quae revera eadem sunt, eadem quoque in Bibliotheca eorum reponantur exemplaria censeo. Quod idem ut vestra censeat M. supplex rogo, & obtestor, nec non summis precibus contendo animo benigno conatibus meis ut adspiret, quippe qui vestrarum legum authoritate nituntur,vestri populi saluti inserviunt, & vestri Dei gloriam spectant, quos etiam vestri tum pro veritate tum in Brytannos studii, monumentum perpetuum: Nec non Brytannorum erga V. M.amoris propensissimi tesseram fore confido. Siqui consensus retinendi gratia, nostrates ut Anglicum sermonem ediscant adigendos esee potius, quam Scripturas in nostrum sermonem vertendas esse volunt: dum unitati student, ne veritati obsint cautiores esse velim, & dum concordiam promovent, ne religionem amoveant, magis esse solicitos opto. Quamvis enim eiusdem insulae incolas eiusdem sermonis & loquelae esse magnopere optandum sit: aeque tamen perpendendum est, istud ut perficiatur tantum temporis & negotii peti, ut interea Dei populum miserima illius verbi fame interire, velle, aut pati nimis sit saevum atque crudele. Deinde non dubium est, quin religionis quam sermonis ad unitatem plus valeat similitudo & consensus. Unitatem praeterea pietati, utilitatem religioni, & externam quandam inter homines concordiam eximiae illi paci quam Dei verbum humanis animis imprimit praeferre, non satis pium est. Postremo, quam non sapiunt, si verbi divini in materna lingua habendi prohibitionem, aliena ut ediscatur quicquam movere opinantur? Religio enim nisi vulgari lingua edoceatur, ignota latitabit. Eius vero rei quam quis ignorat, usum, dulcedinem & pretium etiam nescit, nec eius acquirendae gratia quicquam laboris subibit. Quamobrem roganda est V. M.