Tudalen:Beibl Cyssegr-Lan 01 Intro+Genesis.pdf/7

Oddi ar Wicidestun
Jump to navigation Jump to search
Prawfddarllenwyd y dudalen hon


ut nullius rationis specie impediantur (nec impedietur sat scio) quin quos coepit beare beneficiis, augere velit, quos uno instrumento ditavit, altero dignetur, quibus unum veritatis uber praebuit, alterum concedat, & quod efficere studuit, perficere conetur: nempe ut omnis vester populus mirabilia Dei suo sermone audiat, & omnis lingua laudet Deum. Caelestis ille pater, qui & imbecillitatem humanam & foemineum sexum, & virgineam indolem tam heroicis virtutibus in V. M. ornasse dignoscitur, ut & miseris solamen, & hostibus terror, & mundi Phoenix eadem hactenus extiterit, propitius concedat, caelesti spiritu ita regatur, divinis donis adornetur, & alis Altissimi protegatur inposterum: ut longaeva mater in Israel, pia Ecclesiae nutrix, & ab hostibus semper tuta vitiorum hostis eadem permaneat, ad D. O. M. sempiternam gloriam, cui omne imperium, honos, & laus in omne aevum. Amen.

Serenissimae Vestrae Maiestati omni reverentia subditissimus,

Gulielmus Morganus