Neidio i'r cynnwys

Holl Waith Barddonol Goronwy Owen/Hoc Fuit Antique Dictum

Oddi ar Wicidestun
On Captain Thomas Foulkes Holl Waith Barddonol Goronwy Owen

gan Goronwy Owen


golygwyd gan Isaac Foulkes
Cywydd y Farn Fawr

HOC FUIT ANTIQUE DICTUM.

Hoc fuit antiquè dictum, Docet omnio venter,
Mortales pelagus ventre docente petunt;
Nam durum est telum duris in rebus egestas,
Vitæ profas......hæc facit esse viros.
Sed multos video, nihilo cogente, periclis
Se dantes, queis sunt res famulique domi
Vivere qui possent felices rure paterno
Almâ, sique velint, usque quiete frui
Ille fuit certè ferro præcordia cinctus
Qui se sustinuit credere primus aquis,
Quando Deucalion lapides jactavit in orbem,
Non illum lapides mollificasse reor;
In cor durities lapidis migravit, & illic
Restat adhuc, nullis mollificanda modis,
Audacis Japeti dirum genus omnia tentat;
Non quidquam metuit; per scelus omne ruit.


Nodiadau

[golygu]