Barddoniaeth Goronwy Owen (gol Llyfrbryf)/An Bona Opera
Gwedd
← Darn o Awdl i Dywysawg Cymru | Barddoniaeth Goronwy Owen gan Goronwy Owen golygwyd gan Isaac Foulkes |
On the Escape of Captain Foulkes → |
AN BONA OPERA SINT MERITORIA?
QUIS sibi confidit coelum sua facta mereri?
Digna Dei veniâ quis sua facta putat?
Nemo caret vitiis, nemo sine crimine vivit;
Cui bona sunt, quamvis plurima, plura mala.
Ipse Deus bonus est, Deus est bonitatis origo;
Tota hominum bonitas est tribuenda Deo.
Facta igitur nequeunt hominum meritoria dici:
Quod figulo argilla est, sunt hominesque Deo
Num tantum, quæso, quisquam supererogat, inde
Quantum aliis vendat, qui bonitate carent?
Macte, papista, bonis factis ! te vindice colum,
Si sibi sit nummus quisque merere potest.